- ATURENSIUM Civitatis
- ATURENSIUM Civitatismeminit Lib. Provinciarum, in Novempopulana Galliae regione. Sub Gothis Regibus celebris. Ab Aturo fluv. dicti hi populi, forsitan quondam pars Tarbellorum. Horum Civitas inter Novempopulanae civitates XII. octava, vel nona ponitur, et Civitas Atorensium vico Iuli dicitur. Hinc Episcopi de civitate Vico Iuli Concilio Agathensi, et Matisconensi II. interfuisle leguntur. Cum Valiae, Visigothorum Regi una cum Aquitania II. data fuit ab Honorio Novempopulana, urbs Aturae prae ceteris Alarico iuniori Visigothorum Regi a Valia sexto, paruit. Nomen retinere scribit Scaliger, sed depravatione Vasconicâ Atrensium civitatem dici, vulgo incolarum Aire, ni fallor. Oihenart. Marca, etc. Clarissimum in Aturensi dioecesi oppid. S. Severi Monasteriô et nomine illustre, S. Sever de Gascogne, quod Caput, seu initum Vasconiae interpretatur Hadr. Vales. Notit. Gall. qui Oihenartum semel atque iterum, circa Aturiam, corrigit. Vide infra.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.